monumenta.ch > Augustinus > 195
   

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CXCV . Hieronymus Augustino, gratulans illi quod haereticorum omnium meruerit odium; quod quidem gaudet sibi cum illo esse commune.

1 Domino sancto, ac beatissimo papae AUGUSTINO, HIERONYMUS. Omni quidem tempore Beatitudinem tuam eo quo decet honore veneratus sum, et habitantem in te dilexi Dominum Salvatorem: sed nunc, si fieri potest, cumulo aliquid addimus et plena complemus, ut absque tui nominis mentione ne unam quidem horam praeterire patiamur; qui contra flantes ventos ardore fidei perstitisti, maluistique, quantum in te fuit, solus liberari de Sodomis, quam cum pereuntibus commorari.
2 Scit quid dicam prudentia tua.
3 Macte virtute; in orbe celebraris, Catholici te conditorem antiquae rursum fidei venerantur atque suspiciunt, et quod signum maioris gloriae est, omnes haeretici detestantur: et me pari persequuntur odio; ut quos gladiis nequeunt, voto interficiant.
4 Incolumem, et nei memorem te Christi Domini clementia tueatur, domine venerande, et beatissime papa.
Augustinus HOME

bnf12205.17