Augustinus, Epistolae, 194, 10, 47.
1 | Si sermo iste prolixus est et onerosus occupationibus tuis, da veniam; quia ut haec ad te scriberem, et occupatus litteris tuis, indicibus erga nos benevolentiae tuae, tecum ista colloquerer, etiam ego vim feci interrumpendis occupationibus meis Si qua illos alia excogitare adversus fidem catholicam scieritis, et quaecumque adversus eos, ne dominici gregis infirma devastent, vos quoque fideli et plane pastorali dilectione disseritis, nota facite nobis. |
2 | Haereticorum quippe inquietudine, ut Scripturas vigilantius perscrutemur, unde, ne ovili Christi noceant, eis possit occurri, tanquam de somno ignaviae nostra excitatur industria: ita per multiplicem gratiam Salvatoris, etiam quod inimicus in perniciem machinatur, Deus convertit in adiutorium; quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28). |
3 | Semper in Deo vivas memor nostri, frater charissime. |