1 | Nam illud quod excogitaverunt, cum veritatis pondere premerentur, quia fidelis Dominus in verbis suis, et propterea eius Ecclesia nullo modo fallaciter parvulos in remissionem peccatorum baptizat, sed ut fide agatur quod agitur, utique fit quod dicitur: quod ergo excogitaverunt, cum haec eos apertissima moles veritatis urgeret, quis non christianus irrideat, quamlibet versutissimum cernat? |
2 | Dicunt enim, Veraciter quidem respondere parvulos per ora gestantium, in remissionem se credere peccatorum, non tamen quia sibi remittantur, sed quia credant quod in Ecclesia vel in Baptismo remittantur, in quibus inveniuntur, non in quibus nulla sunt: Ac per hoc nolunt eos ita baptizari in remissionem peccatorum tanquam in eis fiat ipsa remissio, quos contendunt nullum habere peccatum; sed quoniam licet sine peccato, in eo tamen Baptismate baptizantur, quo fit in quibusque peccatoribus remissio peccatorum. |