Augustinus, Epistolae, 194, 10, 44.
1 | Illud sane sibi videntur acutissime dicere: Quomodo peccatum transit in filios fidelium, quod in parentibus non dubitamus dimissum esse per Baptismum? |
2 | Quasi propterea possit non habere generatio carnalis quod sola tollit regeneratio spiritualis: aut vero in Baptismo concupiscentiae carnis infirmitas continuo sanetur, sicut continuo reatus eius aboletur, sed gratia renascendi, non conditione nascendi. |
3 | Unde quisquis per hanc concupiscentiam, etiam de renato nascitur, sine dubitatione oberit nato, nisi et ipse similiter renascatur. |
4 | Verum quidquid est in hac quaestione difficultatis, ita in agro Christi non impedit operarios eius quominus ab eis in remissionem peccatorum baptizentur infantes, sive de fidelibus, sive de infidelibus nati sint, sicut agricolas non impedit quominus ab eis, inserendi cura, in oleas convertantur oleastri, sive de oleastris, sive de oleis oriantur. |
5 | Nam et hoc, si ut respondeat, rustico proponatur, quae causa sit ut cum aliud sit olea, aliud oleaster, non tamen nisi oleaster de semine utroque nascatur; non omittit inserendi operationem, etiamsi non possit istam solvere quaestionem: alioquin dum ex olivae semine exorta virgulta non aliud quam oleas esse existimat, efficit desidia vanitatis ut totus ille ager amara sterilitate silvescat. |