1 | Sed disputando adversus eos qui usquequaque convicti etiam non commissorum peccatorum Deum persuadere moliuntur ultorem, verendum est ne nos in eos ista fingere existimemur; illi autem nullo modo tam hebetes esse credantur, ut haec vel sentiant, vel cuiquam persuadere conentur: verumtamen nisi eos haec dicere audiissem, refellenda esse non arbitrarer. |
2 | Circumstipantur enim et divinarum auctoritate lectionum, et antiquitus tradito et retento firmo Ecclesiae ritu in baptismate parvulorum, ubi apertissime demonstrantur infantes, et cum exorcizantur et cum ei se per eos a quibus gestantur, renuntiare respondent, a diaboli dominatione liberari; et non invenientes qua exeant, pergunt in praecipitem stultitiam, dum nolunt mutare sententiam. |