monumenta.ch > Augustinus > 42
Augustinus, Epistolae, 194, 9, 41. <<<    

Augustinus, Epistolae, 194, 9, 42.

1 Sed Deus, inquiunt, in eis quos hinc aufert, praevidet quemadmodum victurus esset quisque si viveret: et ideo quem nequiter novit fuisse victurum, sine Baptismo facit emori; sic in eo puniens opera mala, non quae fecit, sed quae facturus fuit.
2 Si ergo divinitus etiam quae commissa non sunt, mala opera puniuntur; primo attendant quam falso polliceantur in damnationem parvulos non ituros qui sine Baptismate moriuntur, qui propterea non baptizantur, quia male victuri erant, si viverent: propter ipsam quippe malam vitam procul dubio damnabuntur, si etiam mala quae fuerant futura damnantur.
3 Deinde, si eis ad percipiendum Baptismatis consulitur sacramentum, quos novit Deus si viverent bene fuisse victuros, cur non omnes tenentur in vita, quam bonis operibus ornaturi sunt?
4 cur etiam eorum qui baptizantur quidam diu viventes pessime vivunt, et usque ad apostasiam aliquando perveniunt?
5 cur ipsum primum coniugium peccatorum, quos utique noverat Deus peccaturos, non de paradiso ante proiecit, ne ibi committerent quod tam sancto loco esset indignum, si iuste peccata etiam nondum commissa puniuntur?
6 quid denique praestatur ei qui rapitur, ne malitia mutet intellectum eius, et ne fictio decipiat animam eius (Sap. IV, 11), si iuste etiam illa puniuntur, quae licet non fecerit, fuerat tamen vivendo facturus?
7 Postremo cur non ad percipiendum regenerationis lavacrum, ei magis consulitur morituro, qui male fuerat victurus si viveret, ut ei peccata quae fuerat commissurus, remittantur in Baptismo?
8 Quis enim est tam vecors, qui ea neget per Baptismum posse dimitti, quae sine Baptismo dicit posse puniri?
Augustinus HOME