monumenta.ch > Augustinus > 41
>>> Augustinus, Epistolae, 194, 9, 42.

Augustinus, Epistolae, 194, 9, 41.

1 Neque enim, si duorum de Isaac patriarcha geminorum, quod quidem iam ostendimus quanta caecitate dicatur, futura praevidit Deus opera, qui vixerunt atque senuerunt, et propterea Iacob dilexit, Esau autem odio habuit, ideo moriturorum etiam parvulorum potest quisquam dicere, ut huic ad percipiendum Baptismum non consulat, illi autem consulat, Deum futura opera eorum praevidere: quomodo enim futura dicuntur quae nulla erunt?
Augustinus HOME