monumenta.ch > Augustinus > 39
Augustinus, Epistolae, 194, 8, 38. <<<     >>> 40.

Augustinus, Epistolae, 194, 8, 39.

1 Electionem autem gratiae nullis fieri operum praecedentibus meritis, alio loco apertissime idem apostolus ostendens: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt.
2 Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia (Rom. XI, 5, 6).
3 Secundum hanc ergo gratiam, etiam propheticum testimonium consequenter assumens, Sicut scriptum est, inquit, Iacob dilexi, Esau autem odio habui; et continuo, Quid ergo dicemus?
4 inquit, numquid iniquitas est apud Deum?
5 Absit.
6 Sed quare, Absit?
7 an propter opera quae futura praesciebat amborum?
8 Imo et hoc absit: Moysi enim dicit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero.
9 Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei.
10 Atque ut in vasis quae perfecta sunt in perditionem, quae damnatae debita est massae, agnoscant vasa ex eadem massa in honorem facta quid eis misericordia divina largita sit, Dicit enim, inquit, Scriptura ad Pharaonem, Quia ad hoc te excitavi, ut ostendum in te potentiam meam, et ut glorificetur nomen meum in universa terra.
11 Denique ad utrumque concludit, Ergo cuius vult miseretur, et quem vult obdurat: hoc facit apud quem non est iniquitas.
12 Miseretur itaque gratuito dono; obdurat autem iustissimo merito.
Augustinus HOME