Augustinus, Epistolae, 194, 8, 37.
1 | Commendans ergo filios promissionis, hoc primum significatum ostendit, per Isaac filium Abrahae. |
2 | Evidentius namque opus Dei apparet in eo, quem non genuit usitatus ordo naturae de sterilibus visceribus et senectute confectis, ut in filiis Dei, qui futuri praenuntiabantur, hoc esset signum divini operis, non humani. |
3 | In Isaac, inquit, vocabitur tibi semen: hoc est, non qui filii carnis, ii filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen. |
4 | Promissionis enim verbum hoc est: Ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius. |
5 | Non solum autem, inquit, sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. |
6 | Quo pertinuit ut adderet, ex uno concubitu, nisi ut non solum de suis, neque de parentum meritis aliorum, sed ne de ipsius quidem unius patris, mutata forte in melius voluntate gloriaretur Iacob, dicens ideo se a Creatore dilectum, quia pater eius, quando eum seminavit, melioribus laudabilior moribus fuit? |
7 | ex uno, inquit, concubitu; unum tunc ad eos seminandos meritum patris, unum ad concipiendos meritum matris: quia etsi mater eos donec pareret visceribus portavit inclusos, et forte voluntates affectionesque variavit, non uni sed ambobus utique variavit, quos pariter ventre portavit. |