monumenta.ch > Augustinus > 36
Augustinus, Epistolae, 194, 8, 35. <<<     >>> 37.

Augustinus, Epistolae, 194, 8, 36.

1 Quid autem agebatur, ut hoc Apostolus diceret, ut eorum geminorum commemoraret exemplum?
2 quid persuadere moliebatur?
3 quid inculcare cupiebat?
4 Nempe hoc quod ipsorum oppugnat amentia, quod superbi non capiunt, quod sapere nolunt qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustititiae Dei non sunt subiecti (Rom. X, 3): de ipsa quippe gratia satis agebat Apostolus, et ideo promissionis filios commendabat.
5 Quod enim promittit Deus, non facit nisi Deus: habet namque aliquid rationis et veritatis, ut homo promittat, et Deus faciat; ut autem homo se facere dicat quod promiserit Deus, superbae impietatis est reprobus sensus.
Augustinus HOME