Augustinus, Epistolae, 194, 8, 35.
1 | Mirum est autem cum his coarctantur angustiis, in quanta se abrupta praecipitent metuentes retia veritatis. |
2 | Ideo, inquiunt, nondum natorum alium oderat, alium diligebat, quia eorum futura opera praevidebat. |
3 | Quis istum acutissimum sensum defuisse Apostolo non miretur? |
4 | Hoc quippe ille non vidit, quando sibi velut adversantis obiecta quaestione, non id potius tam breve, tam apertum, tam (sicut isti putant) verum absolutumque respondit. |
5 | Cum enim rem stupendam proposuisset, quomodo de nondum natis nec aliquid agentibus boni aut mali recte dici potuerit, quod unum Deus dilexerit, alium odio habuerit, ipsa sibi obiecta quaestione motum exprimens auditoris. |
6 | Quid ergo dicemus? |
7 | inquit, numquid iniquitas apud Deum? |
8 | Absit. |
9 | Hic ergo erat locus, ut diceret quod isti sentiunt: Futura enim Deus opera praevidebat, quando minori maiorem serviturum esse dicebat. |
10 | Non autem hoc Apostolus dicit, sed potius ne quisquam de suorum operum audeat meritis gloriari, ad Dei gratiam et gloriam commendandam voluit valere quod dixit. |
11 | Cum enim dixisset, Absit ut sit iniquitas apud Deum; tanquam ei diceremus, Unde hoc ostendis, cum asseras non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, Maior serviet minori? |
12 | Moysi enim dicit, inquit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. |
13 | Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. |
14 | Ubi nunc merita, ubi opera vel praeterita vel futura tanquam liberi arbitrii viribus adimpleta vel adimplenda? |
15 | Nonne apertam protulit Apostolus de gratuitae gratiae, hoc est verae gratiae commendatione sententiam? |
16 | Nonne stultam fecit Deus haereticorum sapientiam? |