Augustinus, Epistolae, 194, 8, 34.
1 | Qui enim sunt isti qui respondeant Deo, quandoquidem ille Rebeccae habenti geminos ex uno concubitu Isaac patris nostri, cum illi nondum nati nihil egissent boni vel mali, ut secundum electionem propositum eius maneret, electionem scilicet gratiae, non debiti, electionem qua eligendos facit ipse, non invenit; non ex operibus, sed ex vocante dicit, minori serviturum esse maiorem? |
2 | In quam sententiam beatus Apostolus etiam testimonium prophetae longe posterioris assumpsit, Iacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 2, 3); ut intelligeretur hoc apertum postea per prophetam, quod antequam illi nascerentur, erat in Dei praedestinatione per gratiam. |
3 | Quid enim diligebat in Iacob antequam natus fecisset aliquid boni, nisi gratuitum misericordiae suae donum? |
4 | et quid oderat in Esau antequam natus fecisset aliquid mali, nisi originale peccatum? |
5 | Nam neque in illo diligeret iustitiam, quam nullam ille fecerat; neque in isto odisset naturam, quam bonam ipse fecerat. |