monumenta.ch > Augustinus > 33
Augustinus, Epistolae, 194, 7, 32. <<<    

Augustinus, Epistolae, 194, 7, 33.

1 Nam etsi conabuntur maioris aetatis aliqua merita suspicari seu bona seu mala, quid de istis infantibus dicent, quorum nec iste sibi ullis propriis meritis malis potuit acquirere violentiam suffocantis, nec bonis ille diligentiam baptizantis?
2 Nimiae vanitatis et caecitatis sunt, si etiam his consideratis nondum dignantur exclamare nobiscum: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei!
3 Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius (Rom. XI, 33)!
4 Non itaque misericordiae gratuitae Dei pertinacissima adversentur insania.
5 Sinant Filium hominis in qualibet aetate quaerere, et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10): nec de inscrutabilibus iudiciis eius audeant iudicare, cur in una eademque causa super alium veniat misericordia eius, super alium maneat ira eius.
Augustinus HOME