Augustinus, Epistolae, 194, 7, 32.
1 | Cur ergo in regnum coelorum, non accepto regenerationis lavacro, parvulus nullus intrabit? |
2 | numquidnam ipse sibi parentes infideles vel negligentes, de quibus nasceretur, elegit? |
3 | Quid dicam de inopinatis, et repentinis innumerabilibus mortibus, quibus saepe etiam religiosorum christianorum praeveniuntur et Baptismo praeripiuntur infantes; cum e contrario sacrilegorum et inimicorum Christi aliquo modo in christianorum manus venientes, ex hac vita non sine Sacramento regenerationis emigrent? |
4 | quid hic dicturi sunt, qui, ut gratia dari possit, nonnulla praecedere merita humana contendunt, ne sit personarum acceptor Deus? |
5 | quae tandem hic merita praecesserunt? |
6 | Si eorumdem cogitaveris parvulorum, nulla sunt propria, utrisque est illa massa communis: si parentum attenderis, bona sunt illa quorum filii repentinis mortibus sine Christi baptismate perierunt; mala vero illa quorum filii per Christianorum aliquam potestatem ad Sacramenta Ecclesiae pervenerunt. |
7 | Et tamen providentia Dei, cui nostri capilli numerati sunt, sine cuius voluntate non cadit passer in terram (Matth. X, 29, 30), quae nec fato premitur, nec fortuitis casibus impeditur, nec ulla iniquitate corrumpitur, ut renascantur ad haereditatem coelestem, non consulit omnibus parvulis filiorum suorum, et nonnullis consulit etiam parvulis impiorum. |
8 | Iste infans de fidelibus coniugatis ortus, laetitia parentum susceptus, matris vel nutricis somnolentia suffocatus fit extorris et expers fidei suorum: ille infans de sacrilego stupro nascitur, crudeli timore matris exponitur, alienorum misericordi pietate colligitur, eorum christiana sollicitudine baptizatur, fit aeterni consors et particeps regni. |
9 | Ista cogitent, ista considerent, hic audeant dicere Deum vel acceptorem in sua gratia personarum, vel remuneratorem praecedentium meritorum. |