2 | Nam ut interim taceam quod non est praeter parvulos, quamlibet materno utero recentissimos, ea poena de qua loquens Apostolus ait, Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; unde non liberat nisi unus ille, de quo idem ait, Per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae (Rom. V, 18): ut ergo hoc interim omittam, et hoc solum de parvulis dicam, quod ipsi quoque auctoritate evangelica territi, vel potius christianorum populorum concordissima fidei conspiratione perfracti, sine ulla recusatione concedunt, quod nullus parvulus, nisi renatus ex aqua et Spiritu, intrat in regnum coelorum (Ioan. III, 5); quam quaeso allaturi sunt causam, quod alius sic gubernatur ut baptizatus hinc exeat, alius infidelium manibus traditus, vel etiam fidelium priusquam ab eis baptizandus offeratur, exspirat? |