monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, Epistolae, 194, 6, 29. <<<    

Augustinus, Epistolae, 194, 6, 30.

1 Quamvis itaque Deus faciat vasa irae in perditionem, ut ostendat iram, et demonstret potentiam suam, qua bene etiam utitur malis; et ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae facit in honorem, non damnabili massae debitum, sed suae gratiae largitate donatum: tamen in eisdem irae vasis, propter meritum massae in contumeliam debitam factis, id est in hominibus propter naturae quidem bona creatis, sed propter vitia supplicio destinatis, iniquitatem, quam rectissime veritas improbat, damnare novit ipse, non facere.
2 Sicut enim voluntati eius tribuitur humana natura, nullo dubitante laudanda; sic hominis voluntati culpa tribuitur, nullo recusante damnanda.
3 Quae voluntas hominis aut haereditarium vitium transmisit in posteros, quos in se habuit cum peccaret; aut acquisivit etiam caetera vitia, cum in seipso unusquisque perdite viveret.
4 Sed neque ab illo quod originaliter trahitur, neque ab his quae unusquisque in vita propria vel non intelligendo vel nolendo intelligere, mala congregat, vel etiam instructus ex lege, additamento praevaricationis exaggerat, quisquam liberatur et iustificatur, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum; non solum remissione peccatorum sed prius ipsius inspiratione fidei et timoris Dei, impartito salubriter orationis affectu et effectu, donec sanet omnes languores nostros, et redimat de corruptione vitam nostram, et coronet nos in miseratione et misericordia (Psal. CII, 3, 4).
Augustinus HOME