Augustinus, Epistolae, 194, 6, 29.
1 | Ac per hoc universi qui se in nequitiis et iniquitatibus excusatos volunt, ideo iustissime puniuntur, quoniam qui liberantur, nonnisi gratia liberantur. |
2 | Nam si excusatio illic iusta esset, non inde iam gratia, sed iustitia liberaret. |
3 | Cum vero non liberat nisi gratia, nihil iustum invenit in eo quem liberat; non voluntatem, non operationem, non saltem ipsam excusationem: nam si haec iusta est, quisquis ea utitur, merito, non gratia liberatur. |
4 | Novi musenim liberari per gratiam Christi quosdam etiam eorum qui dicunt, Quid adhuc conqueritur? |
5 | nam voluntati eius quis resistit? |
6 | Quae si iusta est excusatio, non iam gratuita gratia, sed propter huius excusationis iustitiam liberantur. |
7 | Si autem gratia est qua liberantur, profecto haec excusatio iusta non est. |
8 | Tunc enim vera gratia est, qua homo liberatur, si non secundum debitum iustitiae retribuitur. |
9 | Nihil ergo fit in eis, qui dicunt, Quid adhuc conqueritur? |
10 | nam voluntati eius quis resistit? |
11 | nisi quod legitur in libro Salomonis, Insipientia viri violat vias eius: Deum autem causatur in corde suo (Prov. XIX, 3). |