monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, Epistolae, 194, 6, 27. <<<     >>> 29.

Augustinus, Epistolae, 194, 6, 28.

1 Ideo autem divina eloquia eos inexcusabiles dicunt, qui non ignorantes, sed scientes peccant, ut secundum iudicium superbiae suae, quo multum confidunt de viribus propriae voluntatis, se inexcusabiles videant; quia de ignorantia iam non habent excusationem suam, et nondum est iustitia, cui praesumebant sufficere voluntatem.
2 At vero ille cui Dominus et sciendi et obediendi largitus est gratiam, Per Legem, inquit, cognitio peccati (Id. III, 20); et, Peccatum non cognovi, nisi per Legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces.
3 Nec vult intelligi hominem praeceptricis legis ignarum, sed liberatricis indigum gratiae, ubi dicit, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem: et cum hac non solum scientia, verum etiam et delectatione legis, postea dicit, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?
4 Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum (Id. VII, 7, 22, 24, 25).
5 Nemo itaque liberat a vulneribus illius trucidatoris, nisi huius gratia Salvatoris.
6 Nemo liberat venumdatos sub peccato a vinculis captivantis, nisi gratia redimentis.
Augustinus HOME