Augustinus, Epistolae, 194, 6, 27.
1 | Secundum hanc excusationem, inexcusabiles dicit Scriptura divina quoscumque scientes peccare convincit. |
2 | Dei tamen iustum iudicium nec illis parcit, qui non audierunt: Quicumque enim sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt (Rom. II, 12). |
3 | Et quamvis se ipsi excusare videantur, non admittit hanc excusationem, qui scit se fecisse hominem rectum eique obedientiae dedisse praeceptum, nec nisi eius, quo male usus est, libero voluntatis arbitrio, etiam quod transiret in posteros manasse peccatum. |
4 | Neque enim damnantur qui non peccaverunt, quandoquidem illud ex uno in omnes pertransiit, in quo ante propria in singulis quibusque peccata omnes communiter peccaverunt (Id. V, 12). |
5 | Ac per hoc inexcusabilis est omnis peccator, vel reatu originis, vel additamento etiam propriae voluntatis; sive qui novit, sive qui ignorat, sive qui iudicat, sive qui non iudicat: quia et ipsa ignorantia in eis qui intelligere noluerunt, sine dubitatione peccatum est; in eis autem qui non potuerunt, poena peccati. |
6 | Ergo in utrisque non est iusta excusatio, sed iusta damnatio. |