Augustinus, Epistolae, 194, 6, 26.
1 | Dicit etiam ipse Dominus in Evangelio: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Ioan. XV, 22). |
2 | Non utique peccatum nullum haberent, qui pleni erant aliis magnis multisque peccatis; sed hoc peccatum vult intelligi non eos habituros fuisse, si non venisset, quo, cum audissent eum, non crediderunt in eum. |
3 | Hanc eos excusationem non habere asserit, qua possint dicere: Non audivimus, ideo non credidimus. |
4 | Humana quippe superbia tanquam praesumens de viribus liberi arbitrii excusatam se putat, quando ignorantiae, non voluntatis videtur esse quod peccat. |