monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, Epistolae, 194, 6, 24. <<<     >>> 26.

Augustinus, Epistolae, 194, 6, 25.

1 Si ergo istos inexcusabiles dicit, qui invisibilia illius per ea quae facta sunt, intellecta conspicere potuerunt, nec obedierunt tamen veritati, sed iniqui et impii permanserunt; neque enim non cognoverunt, sed cognoscentes, inquit, Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. I, 18-21): quanto magis inexcusabiles sunt, qui ex lege eius instructi confidunt se ipsos duces esse caecorum, et alios docentes, seipsos non docent; qui praedicant non furandum, et furantur; et caetera quae de ipsis Apostolus loquitur!
2 Eis quippe dicit: Propterea inexcusabilis es, o homo omnis qui iudicas: in quo enim alium iudicas, temetipsum condemnas; eadem enim agis quae iudicas (Id. II, 1).
Augustinus HOME