Augustinus, Epistolae, 194, 6, 24.
1 | Et in maioribus duntaxat aetatibus merito dici potest: Hi noluerunt intelligere, ut bene agerent (Psal. XXXV, 4). |
2 | Hi, quod gravius est, intellexerunt, et non obedierunt: quia, sicut scriptum est, Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obediet (Prov. XXIX, 19). |
3 | Unde non obediet, nisi sua pessima voluntate? |
4 | Cui gravior damnatio divina aequitate debetur: cui enim plus datur, plus evigitur ab eo (Luc. XII, 47, 48). |
5 | Istos quippe Scriptura dicit inexcusabiles, quos non latet veritas et in eis perseverat iniquitas. |
6 | Revelatur enim ira Dei de coelo, ait Apostolus, super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitia detinent: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. |
7 | Deus enim illis manifestavit. |
8 | Invisibilia enim eius a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus eius ac divinitas, ut sint inexcusabiles. |