Augustinus, Epistolae, 194, 6, 23.
1 | Postremo quonam se isti excusabunt modo? |
2 | Nempe illo quem breviter tanquam ex eorum voce sibi obiecit Apostolus, ut dicant: Quid adhuc conqueritur? |
3 | nam voluntati eius quis resistit? |
4 | Hoc est enim dicere, Quid de nobis fit querela, quod Deum offendamus male vivendo, cum illius voluntati nemo possit resistere, qui nos obduravit misericordiam non praestando? |
5 | Si ergo illos non pudet hac excusatione, non nobis, sed Apostolo contradicere, cur nos pigeat eis quod dixit Apostolus, hoc idem atque identidem dicere: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? |
6 | Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? |
7 | annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa, utique merito recteque damnata, facere aliud vas in honorem indebitum propter misericordiae gratiam, aliud in contumeliam debitam propter irae iustitiam, et ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae, sic ostendens quid eis largiatur, cum id supplicium recipient vasa irae, quod pariter omnibus debebatur? |
8 | Satis sit interim christiano ex fide adhuc viventi, et nondum cernenti quod perfectum est, sed ex parte scienti (I Cor. XIII, 9, 10), nosse vel credere quod neminem Deus liberet nisi gratuita misericordia per Dominum nostrum Iesum Christum, et neminem damnet nisi aequissima veritate per eumdem Dominum nostrum Iesum Christum. |
9 | Cur autem illum potius quam illum liberet aut non liberet, scrutetur qui potest iudiciorum eius tam magnum profundum, verumtamen caveat praecipitium. |
10 | Numquid enim est iniquitas apud Deum? |
11 | Absit: sed inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius. |