monumenta.ch > Augustinus > 22
>>> Augustinus, Epistolae, 194, 6, 23.

Augustinus, Epistolae, 194, 6, 22.

1 Sed excusabunt se, inquit, homines, qui nolunt recte et fideliter vivere, dicentes: Quid nos fecimus qui male vivimus, quandoquidem gratiam unde bene viveremus, non accepimus?
2 Non possunt veraciter dicere nihil mali se fecisse qui male vivunt: si enim nihil mali faciunt, bene vivunt; si autem male vivunt, de suo male vivunt, vel quod originaliter traxerunt, vel quod insuper addiderunt.
3 Sed si vasa sunt irae, quae perfecta sunt ad perditionem, quae illis debita redditur, sibi hoc imputent, quia ex ea massa facta sunt, quam propter unius peccatum, in quo omnes peccaverunt, merito Deus iusteque damnavit: si autem vasa sunt misericordiae, quibus ex eadem massa factis supplicium debitum reddere noluit, non se inflent, sed ipsum glorificent, qui eis misericordiam non debitam praestitit, et si quid aliter sapiunt, et hoc quoque illis ipse revelabit (Philipp. III, 15).
Augustinus HOME