monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, Epistolae, 194, 5, 20. <<<    

Augustinus, Epistolae, 194, 5, 21.

1 Sed beatus Apostolus adversus elationem, quae usque adeo magnis tentat irrepere, ut et sibi propter ipsam dicat datum angelum Satanae, a quo colaphizaretur, ne verticem praesumptionis erigeret (II Cor. XII, 7): adversus hanc ergo elationis pestem vigilantissime militans, Stipendium, inquit, peccati mors.
2 Recte stipendium, quia debetur, quia digne retribuitur, quia merito redditur.
3 Deinde, ne iustitia de humano se extolleret bono merito, sicut humanum meritum malum non dubitatur esse peccatum, non a contrario retulit, dicens, Stipendium iustitiae vita aeterna; sed, gratia, inquit, Dei vita aeterna.
4 Et haec ne praeter Mediatorem aliqua alia via quaereretur, adiecit, in Christo Iesu Domino nostro: tanquam diceret, Audito quod stipendium peccati sit mors, quid te disponis extollere, o humana, non iustitia, sed nomine iustitiae plane superbia?
5 quid te disponis extollere, et contrariam morti vitam aeternam tanquam debitum stipendium flagitare?
6 Cui debetur vita aeterna, vera iustitia est: si autem vera iustitia est, ex te non est, desursum est descendens a Patre luminum (Iacobi I, 17).
7 Ut haberes eam, si tamen habes eam, profecto accepisti: quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)?
8 Quapropter, o homo, si accepturus es vitam aeternam, iustitiae quidem stipendium est, sed tibi gratia est, cui gratia est et ipsa iustitia.
9 Tibi enim tanquam debita redderetur, si ex te tibi esset iustitia cui debetur.
10 Nunc vero de plenitudine eius accepimus non solum gratiam, qua nunc iuste in laboribus usque in finem vivimus, sed etiam gratiam pro hac gratia (Ioan. I, 16), ut in requie postea sine fine vivamus.
11 Hoc nihil salubrius fides credit, quia nihil verius intellectus invenit: et debemus audire prophetam dicentem, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX).
Augustinus HOME