monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, Epistolae, 194, 5, 19. <<<     >>> 21.

Augustinus, Epistolae, 194, 5, 20.

1 Vide, obsecro te, in quanta brevitate quam vigilanter verba posuerit, quibus diligenter consideratis, quaestionis huius aliquantulum dilucescat obscuritas.
2 Cum enim dixisset, Stipendium peccati mors; quis non eum congruentissime et consequenter addere iudicaret, si diceret, Stipendium autem iustitiae vita aeterna?
3 et verum est; quia sicut merito peccati tanquam stipendium redditur mors, ita merito iustitiae tanquam stipendium vita aeterna.
4 Aut si nollet dicere, Iustitiae, diceret, fidei; quoniam iustus ex fide vivit (Habac. II, 4, et Rom. I, 17).
5 Unde etiam et merces appellatur plurimis sanctarum Scripturarum locis: nusquam porro dicta est merces iustitia vel fides, quia iustitiae vel fidei redditur merces.
6 Quod est autem merces operanti, hoc militanti stipendium.
Augustinus HOME