monumenta.ch > Augustinus > 19
>>> Augustinus, Epistolae, 194, 5, 20.

Augustinus, Epistolae, 194, 5, 19.

1 Quod est ergo meritum hominis ante gratiam, quo merito percipiat gratiam, cum omne bonum meritum nostrum non in nobis faciat nisi gratia; et cum Deus coronat merita nostra, nihil aliud coronet quam munera sua?
2 Sicut enim ab initio fidei misericordiam consecuti sumus, non quia fideles eramus, sed ut essemus; sic in fine, quo erit vita aeterna, coronabit nos, sicut scriptum est, in miseratione et misericordia (Psal. CII, 4).
3 Non itaque frustra Deo cantatur, Et misericordia eius praeveniet me (Psal. LVIII, 11); et, Misericordia eius subsequetur me (Psal. XXII, 6).
4 Unde et ipsa vita aeterna, quae utique in fine sine fine habebitur, et ideo meritis praecedentibus redditur; tamen quia eadem merita quibus redditur, non a nobis parata sunt per nostram sufficientiam, sed in nobis facta per gratiam, etiam ipsa gratia nuncupatur, non ob aliud nisi quia gratis datur; nec ideo quia non meritis datur, sed quia data sunt et ipsa merita quibus datur.
5 Ubi autem invenimus etiam vitam aeternam gratiam nuncupari, habemus apud eumdem gratiae magnificum defensorem apostolum Paulum: Stipendium, inquit, peccati mors est; gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu domino nostro (Rom. VI, 23).
Augustinus HOME