monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, Epistolae, 194, 4, 17. <<<    

Augustinus, Epistolae, 194, 4, 18.

1 Sicut ergo nemo recte sapit, recte intelligit, recte consilio ac fortitudine praevalet, nemo scienter pius est, vel pie sciens, nemo timore casto Deum timet, nisi acceperit Spiritum sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis et timoris Dei; nec habet quisquam virtutem veram, charitatem sinceram, continentiam religiosam, nisi per Spiritum virtutis, et charitatis, et continentiae: ita sine Spiritu fidei non est recte quispiam crediturus, nec sine Spiritu orationis salubriter oraturus.
2 Non quia tot sunt spiritus, sed omnia haec operatur unus atque idem Spiritus dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11); quia Spiritus ubi vult spirat (Ioan. III, 8): sed quod fatendum est, aliter adiuvat nondum inhabitans, aliter inhabitans.
3 Nam nondum inhabitans adiuvat ut sint fideles, inhabitans adiuvat iam fideles.
Augustinus HOME