Augustinus, Epistolae, 194, 4, 17.
1 | Nam non esse intelligendum spiritum nostrum, de quo dictum est, interpellat gemitibus inenarrabilibus, sed Spiritum sanctum, quo nostra infirmitas adiuvatur, satis ipse demonstrat Apostolus. |
2 | Inde enim coepit, Spiritus, inquit, adiuvat infirmitatem nostram; deinde ita subiunxit, Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; et caetera. |
3 | De hoc quippe Spiritu apertius alibi dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 26, 15). |
4 | Ecce hic non dixit quod ipse Spiritus clamet orando; sed, in quo clamamus, Abba, Pater. |
5 | Alio tamen loco ait: Quoniam filii Dei estis, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6). |
6 | Non hic ait, in quo clamamus; sed ipsum Spiritum clamantem dicere maluit, quo efficitur ut clamemus: sicut sunt illa, Ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; et, Spiritus Patris vestri est, qui loquitur in vobis. |