4 | Sicut enim non haberet homo sapientiam, intellectum, consilium, fortitudinem, scientiam, pietatem, timorem Dei, nisi secundum propheticum eloquium accepisset Spiritum sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis ac timoris Dei (Isai. XI, 2, 3); sicut non haberet virtutem, charitatem, continentiam, nisi accepto Spiritu de quo dicit Apostolus, Non enim accepistis Spiritum timoris, sed virtutis, et charitatis, et continentiae (II Tim. I, 7): ita non haberet fidem nisi accepisset Spiritum fidei, de quo idem ipse dicit, Habentes autem eumdem Spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). |