monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, Epistolae, 194, 3, 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, Epistolae, 194, 3, 14.

1 Quaerimus namque meritum obdurationis, et invenimus.
2 Merito namque peccati universa massa damnata est; nec obdurat Deus impertiendo malitiam, sed non impertiendo misericordiam.
3 Quibus enim non impertitur, nec digni sunt, nec merentur: at potius ut non impertiatur, hoc digni sunt, hoc merentur.
4 Quaerimus autem meritum misericordiae, nec invenimus, quia nullum est, ne gratia evacuetur, si non gratis donatur, sed meritis redditur.
Augustinus HOME