Augustinus, Epistolae, 194, 3, 13.
1 | Hic iterum isti liberi arbitrii defensores, imo deceptores quia inflatores, et inflatores quia praesumptores, non adversum nos, sed adversus Evangelium locuturi, quid aliud dicunt quam id quod Apostolus sibi, quasi a talibus diceretur, obiecit? |
2 | Dicis itaque mihi, Quid adhuc conqueritur? |
3 | nam voluntati eius quis resistit? |
4 | Hanc contradictionem sibimetipsi tanquam ab altero opposuit, velut ex eorum voce qui nolunt accipere quod superius dixerat: Ergo cuius vult miseretur, et quem vult obdurat. |
5 | Talibus itaque dicamus cum Apostolo, non enim melius illo invenire possumus quid dicamus: O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 18-20)? |