monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, Epistolae, 194, 3, 11. <<<     >>> 13.

Augustinus, Epistolae, 194, 3, 12.

1 Fides igitur ad Christum nos trahit, quae nisi desuper gratuito munere nobis daretur, non ipse diceret: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, attraxerit eum.
2 Unde et paulo post ait, Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
3 Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt: deinde Evangelista subiungit, Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes, et quis esset traditurus eum.
4 Et ne quisquam existimaret credentes sic ad eius praescientiam pertinere, quomodo non credentes, id est, ut non eis fides ipsa desuper daretur, sed tantummodo voluntas eorum praenosceretur; mox adiecit atque ait: Et dicebat, Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
5 Hinc erat quod eorum qui audierant loquenten de carne sua et sanguine suo, quidam scandalizati abscesserunt, quidam credendo manserunt (Ioan. VI, 44-66): quia nemo potest venire ad illum, nisi cui datum est a Patre, ac per hoc et ab ipso Filio, et a Spiritu sancto.
6 Neque enim separata sunt dona vel opera inseparabilis Trinitatis; sed Filius sic honorans Patrem, non affert ullius distantiae documentum, sed magnum praebet humilitatis exemplum.
Augustinus HOME