monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 194, 3, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 194, 3, 10.

1 Quapropter, ne se vel ipsius orationis meritum extollat, etiamsi ad vincendas temporalium rerum cupiditates, et diligenda bona aeterna atque ipsum fontem omnium bonorum Deum, adiutorium datur oranti; fides orat quae data est non oranti, quae utique nisi data esset, orare non posset.
2 Quomodo enim invocabunt, in quem non crediderunt?
3 quomodo credent, quem non audierunt?
4 quomodo audient sine praedicante?
5 Igitur fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi (Id. X, 14, 17).
6 Proinde minister Christi huius fidei praedicator, secundum gratiam quae data est illi (Id. XV, 15, 16), plantator est et rigator: Nec tamen qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 5-8), qui unicuique partitur mensuram fidei.
7 Unde et alibi dicitur, Pax fratribus et charitas cum fide; quam ne sibi tribuerent continuo subiunxit, a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo (Eph. VI, 23): quia nec omnium est fides, qui audiunt verbum, sed quibus Deus partitur mensuram fidei; sicut nec omnia germinant quae plantantur et rigantur, sed quibus Deus dat incrementum.
8 Cur autem ille credat, ille non credat, cum ambo idem audiunt, et si miraculum in eorum conspectu fiat, ambo idem vident; altitudo est divitiarum sapientiae et scientiae Dei, cuius inscrutabilia sunt iudicia, et apud quem non est iniquitas, dum cuius vult miseretur, et quem vult obdurat (Rom. IX, 14, 18): neque enim propterea sunt ista iniusta, quia occulta.
Augustinus HOME