monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 194, 3, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 194, 3, 9.

1 Possunt quidem dicere remissionem peccatorum esse gratiam, quae nullis praecedentibus meritis datur: quid enim habere boni meriti possunt peccatores?
2 Sed nec ipsa remissio peccatorum sine aliquo merito est, si fides hanc impetrat: neque enim nullum est meritum fidei; qua fide ille dicebat, Deus, propitius esto mihi peccatori; et descendit iustificatus merito fidelis humilitatis, quoniam qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 13, 14).
3 Restat igitur ut ipsam fidem unde omnis iustitia sumit initium, propter quod dicitur ad Ecclesiam in Cantico canticorum, Venies et pertransies ab initio fidei (Cant. IV, sec. LXX): restat, inquam, ut ipsam fidem non humano, quod isti extollunt, tribuamus arbitrio, nec ullis praecedentibus meritis, quoniam inde incipiunt bona quaecumque sunt merita; sed gratuitum donum Dei esse fateamur, si gratiam veram, id est sine meritis, cogitamus: quia, sicut in eadem Epistola legitur, Deus unicuique partitur mensuram fidei (Rom. XII, 3).
4 Opera quippe bona fiunt ab homine; fides autem fit in homine, sine qua illa a nullo fiunt homine.
5 Omne enim quod non est ex fide, peccatum est (Id. XIV, 23).
Augustinus HOME