monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 194, 3, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 194, 3, 7.

1 Cum igitur huic gratiae inimici infestique sint isti, Pelagius tamen in ecclesiastico iudicio Palaestino (non enim aliter inde impunitus exiisset), anathematizavit eos qui dicunt gratiam Dei secundum merita dari.
2 Sed nihil aliud in eorum etiam posterioribus disputationibus invenitur, quam meritis dari eam gratiam, de cuius commendatione maxime ad Romanos apostolica Epistola loquitur, ut inde se praedicatio eius velut a capite orbis toto orbe diffunderet: ea est enim qua iustificatur impius, id est, fit iustus qui prius erat impius.
3 Et ideo percipiendae huius gratiae merita nulla praecedunt, quoniam meritis impii, non gratia, sed poena debetur: nec ista esset gratia, si non daretur gratuita, sed debita redderetur.
Augustinus HOME