Augustinus, Epistolae, 194, 3, 6.
1 | Nolunt autem ut sit ipsi gloria in iustificandis impiis gratuita gratia, qui eius ignorantes iustitiam, suam volunt constituere (Id. X, 3): vel iam conclamantium religiosorum et piorum vocibus pressi, ita se fatentur ad habendam seu faciendam iustitiam divinitus adiuvari, ut sui praecedat aliquid meriti, quasi priores volentes dare ut retribuatur eis ab illo de quo dictum est, Quis prior dedit illi, et retribuetur ei; et suo putantes praeire merito illum de quo audiunt, aut potius audire nolunt, Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. |
2 | Quarum autem divitiarum est altitudo sapientiae et scientiae eius, ex his sunt divitiae gloriae eius in vasa misericordiae, quae vocat in adoptionem; quas divitias notas vult facere etiam per vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. |
3 | Et quae sunt viae investigabiles, nisi de quibus in Psalmo canitur: Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10)? |
4 | Igitur investigabiles sunt misericordia et veritas eius: quoniam cuius vult miseretur, non iustitia, sed misericordiae gratia; et quem vult obdurat, non iniquitate, sed veritate vindictae. |
5 | Quae tamen misericordia et veritas ita sibi occurrunt, quia scriptum est, Misericordia et veritas obviaverunt sibi (Psal. LXXXIV, 11); ut nec misericordia impediat veritatem, qua plectitur dignus, nec veritas misericordiam, qua liberatur indignus. |
6 | Quae igitur sua merita iactaturus est liberatus, cum si digna suis meritis redderentur, non esset nisi damnatus? |
7 | Nullane igitur sunt merita iustorum? |
8 | Sunt plane, quia iusti sunt. |
9 | Sed ut iusti fierent, merita non fuerunt: iusti enim facti sunt, cum iustificati sunt; sed sicut dicit Apostolus, Iustificati gratis per gratiam ipsius (Rom. III, 24). |