1 | Itaque, frater charissime, quamvis non te videamus oculis carnis, animo tamen in fide Christi, in gratia Christi, in membris Christi tenemus, amplectimur, osculamur; et remeante a nobis ad te nostrorum invicem colloquiorum sanctissimo et fidelissimo perlatore, quem voluisti esse apud nos non solum advectorem scriptorum tuorum, verum etiam narratorem testemque factorum, rescripta persolvimus, et aliquanto diutius tecum sermocinamur, admonentes ut docendis instes, quibus terrendis satis, quantum comperimus, institisti. |
2 | Sunt enim quidam, qui iustissime damnatas impietates adhuc liberius defendendas putant; et sunt qui occultius penetrant domos, et quod in aperto iam clamare metuunt, in secreto seminare non quiescunt: sunt autem qui omnino silverunt, magno timore compressi, sed adhuc corde retinent quod ore iam proferre non audent; qui tamen esse possunt fratribus ex priore ipsius dogmatis defensione notissimi. |