monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 194, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 194, 1, 1.

1 Epistola quam per charissimum fratrem nostrum Albinum acolythum misi, prolixiorem me missurum esse promisi per sanctum fratrem et compresbyterum nostrum Firmum, qui nobis litteras attulit Sinceritatis tuae, plenas sinceritate fidei tuae, quae nobis tantum gaudium contulerunt, quantum magis possumus habere quam dicere.
2 Quod enim fatendum est Charitati tuae, tristes eramus nimis, cum fama iactaret inimicis christianae gratiae te favere.
3 Sed ut haec tristitia de nostris cordibus tergeretur; primo, te priorem anathema eis in populo frequentissimo pronuntiasse eadem fama non tacuit: deinde cum litteris apostolicae Sedis de illorum damnatione ad Africam missis, tuae quoque litterae ad venerabilem senem Aurelium consecutae sunt; quae tametsi breves erant, tuum tamen vigorem adversus eorum errorem satis indicabant.
4 Nunc vero cum apertius et latius quid de illo dogmate contraque sentires, in litteris tuis fides ipsa nobiscum Romanae Ecclesiae loqueretur, cui potissimum beatus apostolus Paulus de gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, multa et multipliciter est locutus; non solum illud omne tristitiae nubilum fugit de cordibus nostris, sed etiam tantum ibi laetitiae lumen infulsit, ut nihil egisse in nobis videretur ille moeror et timor, nisi successurorum ampliorem flagrantiam gaudiorum.
Augustinus HOME