monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Epistolae, 193, 4, 12. <<<    

Augustinus, Epistolae, 193, 4, 13.

1 Caeterum quod attinet ad quaestionem resurrectionis, propter illos qui creduntur non esse morituri, sed ex hac mortalitate ad immortalitatem sine media morte transituri, inquisitio diligentior adhibenda est; et si quid hinc absolutum ac definitum disputatione rationabili atque perfecta vel audisti, vel legisti, vel etiam ipse cogitare potuisti, sive adhuc audire, aut legere, aut cogitare potueris, peto mihi mittere non graveris.
2 Ego enim (quod confitendum est Charitati tuae) plus amo discere quam docere.
3 Nam hoc admonemur etiam dicente apostolo Iacobo: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum (Iacobi I, 19).
4 Ut ergo discamus, invitare nos debet suavitas veritatis; ut autem doceamus, cogere necessitas charitatis: ubi potius optandum est ut transeat ista necessitas qua hominem docet aliquid homo, ut simus omnes docibiles Dei; quamvis hoc simus, cum ea quae ad veram pietatem pertinent, discimus, etiam quando illa docere videtur homo.
5 Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7).
6 Cum itaque si Deus incrementum non daret, nihil essent Apostoli plantatores et rigatores; quanto magis ego vel tu, vel quilibet huius temporis homines, quando nobis videmus esse doctores!
Augustinus HOME