monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 193, 4, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 193, 4, 10.

1 Sed vellem hinc potius audire doctiores, ne illis etiam, qui putant aliquos morte non praecedente vivificatos ad vitam perpetuam transituros, dicere inveniatur Apostolus: Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur.
2 Nam et illud quod in plerisque codicibus legitur, omnes resurgemus (I Cor. XV, 36, 51), unde fieri poterit, nisi omnes moriamur?
3 Resurrectio quippe, nisi mors praecesserit, nulla est.
4 Et quod nonnulli codices habent, omnes dormiemus, multo facilius et apertius id cogit intelligi; et si quid aliud tale in sanctis Litteris invenitur, ad id videtur impellere ut nullus hominum existimetur immortalitatem, nisi mors praecesserit, adepturus.
5 Proinde ubi dixit Apostolus, Et nos viventes qui reliqui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui ante dormierunt.
6 Ipse enim Dominus in iussu, in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo; et mortui in Christo resurgent primi: deinde nos viventes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus; vellem, sicut dixi, de his audire doctiores, et si modo potuerint haec ita exponi, ut in eis possit intelligi omnes homines qui vivunt, vel post nos victuri sunt, esse morituros, corrigere quod hinc aliquando aliter sensi.
7 Neque enim debemus indociles esse doctores: et certe melius homo corrigitur parvus, quam frangitur durus; cum iis quae scripsimus, ita nostra vel aliorum exerceatur et erudiatur infirmitas, ut tamen in eis nulla velut canonica constituatur auctoritas.
Augustinus HOME