Augustinus, Epistolae, 193, 4, 9.
1 | Illi autem de quibus dixit Apostolus, cum loqueretur de resurrectione mortuorum, Et nos viventes qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 16), afferunt quidem aliquid quaestionis; sed per seipsos, non propter istos. |
2 | Nam etsi non sunt etiam ipsi morituri, quid istos adiuvent omnino non video, cum talia de his dici possint, qualia de illis dicta sunt duobus. |
3 | Sed revera, quantum ad verba beati Apostoli pertinet, videtur asserere quosdam in fine saeculi adveniente Domino, cum futura est resurrectio mortuorum, non esse morituros, sed vivos repertos in illam immortalitatem quae sanctis etiam caeteris datur, repente mutandos, et simul cum illis rapiendos, sicut dicit, in nubibus: nec aliquid aliud mihi visum est, quoties de his verbis volui cogitare. |