monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 193, 3, 7. <<<    

Augustinus, Epistolae, 193, 3, 8.

1 Nisi forte aliud ex alio movent et dicunt: Si Enoch et Elias usque adeo non habebant peccatum, ut nec mortem, quae peccati est poena, paterentur; quomodo nemo hic vivit sine peccato?
2 Quasi non eis probabilius respondeatur: Ideo quos finitis peccatis voluit Dominus vivere, non hic permissi sunt vivere, quoniam hic quisquam sine peccato non potest vivere.
3 Sed haec atque huiusmodi adversus istos dici potuerunt, si pro certo aliunde convincerent illos nunquam esse morituros.
4 Cum vero id docere non possint, meliusque illos venturos esse credatur ad mortem, nihil est cur eos velint nobis obiicere causae suae nulla ex parte aliquid profuturos.
Augustinus HOME