Augustinus, Epistolae, 193, 3, 7.
1 | Magis ergo illa quaestio non immerito movet, cur poena peccati, peccato non remanente, remanet; id est, si mors etiam corporis poena peccati est, ista potius aliqua quaestio est, cur moriatur infans cum fuerit baptizatus, quam cur mortuus non sit Elias cum fuerit iustificatus. |
2 | Illius enim finito peccato movet cur secuta sit poena peccati; huius etiam finito peccato movere non debet si non sequatur poena peccati. |
3 | Si ergo illam quaestionem de morte baptizatorum, cur, facta abolitione peccati, sequatur tamen quaedam poena peccati, in libris de Baptismo Parvulorum, quos tibi scio esse notissimos, quantum potuimus domino adiuvante dissolvimus: quanto minus ista movere nos debet ubi dicitur, Quare iustus Elias mortuus non est, si mors poena peccati est? |
4 | quasi diceretur, Quare peccator Elias mortuus non est, si mors poena peccati est? |