monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 193, 3, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 193, 3, 6.

1 Dicimus ergo quod apertissime Apostolus ait, Corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter iustitiam.
2 Si autem Spiritus eius qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis (Rom. VIII, 11).
3 Nec tamen ista sic dicimus, ut negemus Deum posse in quibus voluerit, nunc facere sine morte quod sine dubitatione credimus in tam multis facturum esse post mortem: nec ideo tamen illud falsum erit, quod per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit.
4 Hoc enim dictum est, quia nisi per peccatum mors intrasset, nulla mors esset.
5 Nam et cum dicimus, Omnes propter peccata mittuntur in gehennam, numquid ideo falsum dicimus, quia non omnes homines mittuntur in gehennam?
6 Illud quippe ideo verum est, non quia omnis homo mittatur, sed quia nullus nisi peccatorum meritis mittitur.
7 Talis est e contrario etiam illa sententia, Per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae (Id. V, 12, 18): non enim omnes homines pertinent ad iustificationem Christi; sed hoc dictum est, quia nemo iustificatur nisi per Christum.
Augustinus HOME