monumenta.ch > Augustinus > 5
>>> Augustinus, Epistolae, 193, 3, 6.

Augustinus, Epistolae, 193, 3, 5.

1 Illud vero quod in litteris tuis commemorasti, obiicere nobis Enoch et Eliam quod mortui non fuerint, sed cum suis corporibus ex ista hominum conversatione translati; quid eos ad hoc unde agitur adiuvet, non intelligo.
2 Ut enim omittam quod ipsi quoque morituri postea perhibentur, sicut plerique exponunt Apocalypsim Ioannis de duobus illis prophetis, de quibus, tacitis eorum nominibus, loquitur, quod isti duo sancti cum suis tunc corporibus apparebunt, in quibus nunc vivunt, ut etiam ipsi quemadmodum caeteri martyres pro Christi veritate moriantur (Apoc. XI, 3-7): ut ergo hoc omittam, ista quaestione dilata, quomodolibet sese habeat, quid istos adiuvat, quaeso te?
3 Neque enim hinc ostendunt non propter peccatum homines secundum corpus mori.
4 Nam si Deus, qui tam multis fidelibus suis donat ipsa peccata, voluit quibusdam etiam istam poenam donare peccati; qui nos sumus qui respondeamus Deo, cur alius sic, alius autem sic?
Augustinus HOME