Augustinus, Epistolae, 193, 2, 4.
1 | Non ergo in istis nihil egit quod adversus eos instantissime disputatur, et eorum auribus catholicae voces hinc atque inde circumsonant, quandoquidem volentes argumentari contra Sacramenta Ecclesiae, confessi sunt tamen parvulos credere. |
2 | Non eis ergo promittant vitam, etiamsi non fuerint baptizati: de qua enim alia vita dicitur, Qui incredulus est Filio, non videbit vitam? |
3 | Nec eos a regno coelorum sic fateantur alienos, ut tamen a damnatione defendant: nam quid nisi damnatio significatur per iram, quam Dominus super non credentem manere testatur? |
4 | Multum prorsus accessum est, et sine scrupulosa conflictatione causa finita est. |
5 | Si enim concedunt parvulos credere, procul dubio sicut eos tenet illa sententia, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Ioan. III, 5); sic etiam ista quae eiusdem Domini est, Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). |
6 | Quia ergo cum parvuli baptizantur fatentur isti eos esse credentes, damnari non dubitent non credentes: et audeant iam dicere, si possunt, a iusto Deo damnari nihil mali ex origine trahentes, et peccati contagium non habentes. |