monumenta.ch > Augustinus > 3
>>> Augustinus, Epistolae, 193, 2, 4.

Augustinus, Epistolae, 193, 2, 3.

1 Non autem parum veritati propinquarunt in quaestione de baptismo parvulorum, quos devios in viam revocare conamur, cum infantem quamlibet recenti partu matris effusum, tamen per eos a quibus baptizandus offertur, credere confitentur.
2 Cum enim dicunt, sicut scribis, non infantes ita credere in remissionem peccatorum, tanquam et illis remittantur, quos nullum putant habere peccatum; sed (quia ipsi quoque idem lavacrum percipiunt, quo fit, in quibuscumque fit, remissio peccatorum) hanc fieri credere in aliis, quae non fit in eis: cum ergo dicunt, Non ita credunt, sed ita credunt; profecto eos non ambigunt credere.
3 Audiant itaque Dominum: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videdit vitam, sed ira Dei manet super eum (Ioan. III, 36).
4 Quapropter infantes, quia per alios fiunt credentes, a quibus baptizandi offeruntur, per illos utique sunt increduli, si apud tales sunt, qui eos, dum nihil prodesse credunt, offerendos esse non credunt: ac per hoc si per credentes credunt, et habent vitam aeternam; profecto per incredulos increduli sunt, et non videbunt vitam, sed ira Dei manet super eos.
5 Non enim dictum est, Venit super eos; sed, manet super eos, quia ex origine erat iam in eis, nec omnino nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum aufertur ab eis.
6 De hac ira legitur etiam in libro Iob: Homo natus ex mulieri, brevis vitae et plenus iracundiae.
7 Unde igitur ira Dei super innocentiam parvuli, nisi originalis sorte ac sorde peccati?
8 de qua in eodem libro itidem scriptum est, non esse ab hac mundum nec infantem cuius est unius diei vita super terram (Iob XIV, 1, 5, sec. LXX).
Augustinus HOME