Augustinus, Epistolae, 193, 1, 2.
1 | Ego itaque te, fili dilectissime, scribentem mihi, vel ad me consideranda tua scripta mittentem, absit ut negligenter accipiam, vel superba vanitate contemnam, praesertim cum mihi de te gaudium tanto maius sit, quanto magis inopinatum improvisumque provenit: fateor enim, tantum te profecisse nesciebam. |
2 | Et quid nobis esse debet optatius, quam ut abundent qui errores infestantes catholicam fidem et insidiantes infirmis ineruditisque fratribus usquequaque redarguant, et Ecclesiam Christi adversus profanas vocum novitates (I Timoth. VI, 20) acriter fideliterque defendant; quandoquidem sicut scriptum est, Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum (Sap. VI, 26)? |
3 | Inspexi ergo cor tuum in scriptis tuis quantum potui, et inveni amplectendum, et hortandum ut perseverantissima diligentia in anteriora te extendas, adiuvante Domino vires tuas, qui tibi eas quas nutriret dedit. |