Augustinus, Epistolae, 192, 2.
1 | Non ergo sic impenditur charitas, ut pecunia. |
2 | Excepto enim quod impendendo illa diminuitur, haec augetur; etiam illo inter se differunt, quod pecuniam cui dederimus, tunc ei benevolentiores erimus, si recipere non quaeramus: non autem potest esse verus charitatis impensor, nisi fuerit benignus exactor. |
3 | Quoniam pecunia cum recipitur, accedit cui datur, sed recedit a quo datur: charitas vero non solum apud eum crescit, qui hanc ab eo quem diligit, exigit, etiamsi non recipit; sed etiam ille a quo eam recipit, tunc incipit habere cum reddit. |
4 | Proinde, domine frater, mutuam tibi charitatem libens reddo, gaudensque recipio: quam recipio, adhuc repeto: quam reddo, adhuc debeo. |
5 | Unum enim magistrum, apud quem condiscipuli sumus, per eius Apostolum dociles audire debemus praecipientem ac dicentem: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8). |